Quam periculosum est COVID-19?
Quamquam plerisque hominibus COVID-19 tantum levem morbum efficit, nonnullos tamen graviter aegrotare potest. Rarius, morbus letalis esse potest. Seniores, et ii qui iam morbis laborant (ut hypertensione, morbis cordis, aut diabete), vulnerabiliores videntur.
Quae sunt prima symptomata morbi coronaviri?
Virus varia symptomata causare potest, a levi morbo ad pneumoniam. Symptomata morbi sunt febris, tussis, dolor faucium et capitis dolores. In casibus gravibus, difficultas spirandi et mortes accidere possunt.
Quod est tempus incubationis morbi coronaviri?
Tempus incubationis COVID-19, quod est tempus inter expositionem viro (infectionem) et initium symptomatum, mediocriter quinque vel sex dies est, sed usque ad quattuordecim dies durare potest. Hoc tempore, quod etiam tempus "prae-symptomaticum" appellatur, nonnullae personae infectae contagiosae esse possunt. Ergo, transmissio a casu prae-symptomatico ante initium symptomatum fieri potest.
QQ

Tempus publicationis: Kal. Iul. MMXX