Consilium Status, consilium ministrorum Sinarum, nuper diem XIX Augusti Diem Medicorum Sinensium designatum esse probavit. Commissio Nationalis Salutis et Ordinationis Familiaris et ministeria conexa huic rei curabunt, cum primus Dies Medicorum Sinensium anno proximo celebrabitur.

Dies Medicorum Sinensium quartus festus professionalis statutus in Sinis est, post Diem nationalem Nutricium, Diem Magistrorum, et Diem Diurnariorum, qui momentum medicorum in tutela valetudinis populi commemorat.

Dies Medicorum Sinensium die XIX mensis Augusti celebrabitur, quia prima Conferentia Nationalis de Hygiena et Valetudine novi saeculi Pechini die XIX mensis Augusti, anno MMXVI, habita est. Conferentia momentum magnum pro causa valetudinis in Sinis fuit.

In colloquio, Praeses Xi Jinping momentum operis hygienici et valetudinis in tota imagine Factionis et causae patriae declaravit, necnon normas pro opere hygienico-salubritatis patriae in nova aetate exposuit.

Institutio Diei Medicorum conducit ad augendam dignitatem medicorum in oculis publicis, et adiuvabit ad promovendas concordes necessitudines inter medicos et aegrotos.


Tempus publicationis: XIX Augusti, MMXXII